monumenta.ch > Plinius > sectio 104

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 104
{XXX} Hoc idem et Carchedonia facere dicitur, quamquam multo vilior praedictis. nascitur apud Nasamonas in montibus, ut incolae putant, imbre divino. inveniuntur ad repercussum lunae maxime plenae, Carthaginem quondam deportabantur. Archelaus et in Aegypto circa Thebas nasci tradit fragiles, venosas, morienti carboni similes. potoria ex hac et ex lychnide factitata invenio, omnia autem haec genera contumaciter scalpturae resistunt partemque in signo cerae tenent.